Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.].
<<Cic. Rep. 1.60 Cic. Rep. 1.62 () >>Cic. Rep. 1.64

1.61

Tum Laelius: Quid, quaeso, interest inter unum

-- --

et plures, si iustitia est in pluribus? Et Scipio: Quoniam testibus meis intellexi, Laeli, te non valde moveri, non desinam te uti teste, ut hoc, quod dico, probem. Me, inquit ille, quonam modo? [Note] Quia animum adverti nuper, cum essemus in Formiano, te familiae valde interdicere, ut uni dicto audiens esset. [Note] Quippe vilico. [Note] Quid? domi pluresne praesunt negotiis tuis? [Note] Immo vero unus, inquit. [Note] Quid? totam domum num quis alter praeter te regit? [Note] Minime vero. [Note] Quin tu igitur concedis idem in re publica, singulorum dominatus, si modo iusti sint, esse optimos? [Note] Adducor, inquit, ut prope modum adsentiar.

ch. 401.62

Et Scipio: Tum magis adsentiare, Laeli, si, ut omittam similitudines, uni gubernatori, uni medico, si digni modo sint iis artibus, rectius esse alteri navem committere, aegrum alteri quam multis, ad maiora pervenero. [Note] Quaenam ista sunt? [Note] Quid? tu non vides unius inportunitate et superbia Tarquinii nomen huic populo in odium venisse regium? [Note] Video vero, inquit. [Note] Ergo etiam illud vides, de quo progrediente oratione plura me dicturum puto, Tarquinio exacto mira quadam exultasse populum insolentia libertatis; tum exacti in exilium innocentes, tum bona direpta multorum, tum annui consules, tum demissi populo fasces, tum provocationes omnium rerum, tum secessiones plebei, tum prorsus ita acta pleraque, ut in populo essent omnia. [Note] Est, inquit, ut dicis.



Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.].
<<Cic. Rep. 1.60 Cic. Rep. 1.62 () >>Cic. Rep. 1.64

Powered by PhiloLogic